Charter Document - 03591646
Charter Number: | 03591646 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo coram Henrico de Bathonia magistro Symone de Wauton Roberto de Shotindon et Iohanne de Cokefeld iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Robertum de Westmonasterio querentem et Willelmum priorem de Luffeld deforciantem de vna virgata et dimidia et tribus acris terre et dimidia vna acra prati et quatuor mesuagiis cum pertinenciis in Thorneberge vnde placitum conuencionis summonitum est inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Robertus recognouit predictum tenementum cum pertinenciis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Luffeld vt illud quod idem prior et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Roberti Habendum et tenendum eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de capitalibus dominis feodi illius imperpetuum Faciendo inde omnia seruicia que ad predictum tenementum pertinent Et pro hac recognicione fine et concordia idem prior concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod ipsi decetero reddent singulis annis predicto Roberto tota vita ipsius Roberti quadraginta solidos sterlingorum viginti quarteria boni frumenti secundum seisonam anni viginti quarteria ordiacii grangie de Thorneberge sicut preparetur monachis et decem quarteria auene vnum quarterium fabarum dimidium quarterium bone farine auene sex carectatas boni feni secundum seisonam anni ad terminos subscriptos scilicet ad Pascha viginti solidos ad festum sancti Michaelis viginti solidos Infra quindenam purificacionis beate Marie decem quarteria frumenti decem quarteria ordiacii et quinque quarteria auene vnum quarterium fabarum et dimidium quarterium farine Infra quindenam sancti Michaelis decem quarteria frumenti decem quarteria ordiacii et quinque quarteria auene et tempore fenacionis sex carectatas feni Et inuenient ei singulis annis tota vita ipsius Roberti hospicium decens apud Luffeld cum ibi perhendinare voluerit et pasturam ad quatuor vaccas et earum sectas de duobus annis vbique in pastura ipsius prioris et successorum suorum cum custu iuernacionis apud Thorneberge uel apud Luffeld Et similiter pasturam ad centum oues per totum annum cum intracione vbique in pastura ipsius prioris et successorum suorum et similiter pasturam ad viginti porcos per totum annum ita quod predicti porci erunt quieti de pannagio Et quod inuenient ei decem carectatas busce et decem quarteria carbonum inter Pascha et festum sancti Michaelis et viginti acras de stipula ad electionem ipsius Roberti apud Thorneberge uel apud Luffeld pro voluntate ipsius Roberti ad festum sancti Michaelis Et post mortem ipsius Roberti idem prior et successores sui et ecclesia sua predicta erunt quieti de solucione predictorum denariorum bladi feni busce carbonum stipule imperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation in octabis sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimodate coram Henrico de Bathonianame magistro Symone de Wautonname Roberto de Shotindonname et Iohanne de Cokefeld iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Robertum de Westmonasterioname querentem et Willelmum priorem de Luffeldname deforciantem de vna virgata et dimidia et tribus acris terre et dimidia vna acra prati et quatuor mesuagiis cum pertinenciis in Thorneberge vnde placitum conuencionis summonitum est inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Robertusname recognouit predictum tenementum cum pertinenciis esse ius ipsius priorisname et ecclesie sue de Luffeldname vt illud quod idem priorname et ecclesianame sua predicta habent de dono predicti Robertiname Habendum et tenendum eidem prioriname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte de capitalibus dominis feodi illius imperpetuum Faciendo inde omnia seruicia que ad predictum tenementum pertinent Et pro hac recognicione fine et concordia idem priorname concessit pro se et successoribus suis et ecclesianame sua predicta quod ipsi decetero reddent singulis annis predicto Robertoname tota vita ipsius Robertiname quadraginta solidos sterlingorum viginti quarteria boni frumenti secundum seisonam anni viginti quarteria ordiacii grangie de Thorneberge sicut preparetur monachisname et decem quarteria auene vnum quarterium fabarum dimidium quarterium bone farine auene sex carectatas boni feni secundum seisonam anni ad terminos subscriptos scilicet ad Pascha viginti solidos ad festum sancti Michaelis viginti solidos Infra quindenam purificacionis beate Marie decem quarteria frumenti decem quarteria ordiacii et quinque quarteria auene vnum quarterium fabarum et dimidium quarterium farine Infra quindenam sancti Michaelis decem quarteria frumenti decem quarteria ordiacii et quinque quarteria auene et tempore fenacionis sex carectatas feni Et inuenient ei singulis annis tota vita ipsius Robertiname hospicium decens apud Luffeld cum ibi perhendinare voluerit et pasturam ad quatuor vaccas et earum sectas de duobus annis vbique in pastura ipsius priorisname et successorum suorum cum custu iuernacionis apud Thorneberge uel apud Luffeld Et similiter pasturam ad centum oues per totum annum cum intracione vbique in pastura ipsius priorisname et successorum suorum et similiter pasturam ad viginti porcos per totum annum ita quod predicti porci erunt quieti de pannagio Et quod inuenient ei decem carectatas busce et decem quarteria carbonum inter Pascha et festum sancti Michaelis et viginti acras de stipula ad electionem ipsius Robertiname apud Thorneberge uel apud Luffeld pro voluntate ipsius Robertiname ad festum sancti Michaelis Et post mortem ipsius Robertiname idem priorname et successores sui et ecclesianame sua predicta erunt quieti de solucione predictorum denariorum bladi feni busce carbonum stipule imperpetuum