Charter Document - 03591635

Charter Document - 03591635


Charter Number: 03591635
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Ricardus dictus prior de Bradewell et vniuersi eiusdem loci fratres concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Rogero Gofeire filio Baldewini Gofeire et heredibus suis vnam virgatam terre in Torneberge cum pertinencijs illam scilicet quam Radulfus Morin dedit domui sancte Marie de Bradewell et monachis ibidem deo famulantibus Tenend hereditarie libere et quiete ab omni seruicio quod ad nos pertinet saluo tamen forinseco seruicio pro tribus solidis annuatim domui nostre soluendis ad duos anni terminos scilicet ad annuntiationem sancte Marie xviij denarios et ad festum sancti Michaelis xviij denarios Ita sane quod si predictus Rogerus uel heredes sui prenominatum seruicium ad predictos terminos prefate domui non reddiderint nos terram illam capiemus et tenebimus donec nobis prout iustum fuerit satisfecerint Pro hac autem concessione predictus Rogerus dedit domui nostre duas marcas argenti in gersume Hijs testibus Michaele decano Philippo persona de Pateburi Ricardo capellano de Torneberge Simone diacono Willelmo frankelein Michaele Tripaci Michaele Ruffo Atzur filio Baldewini Willelmo le herde et alijs multis

Source (click image below to view full size)