Charter Document - 03591392
Charter Number: | 03591392 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 - 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hiuelart Paganus filius Aldelmi de Westb omnibus sancte ecclesie fidelibus filiis salutem Notum uobis sit me atque heredem meum scilicet Walterum filium meum omnesque filios meos dedisse et concessisse ecclesie sancte Marie de Luffeld et monachis ibi deo seruientibus unam uirgatam terre in Westb scilicet uirgatam Roberti cum matre mea Berthred in elemosina inperpetuum pro salute anime mee et uxoris mee Athelais et patris mei et matris mee et filiorum filiarumque mearum et antecessorum et successorum meorum liberam et quietam et solutam ab omnibus secularibus seruiciis Testes Hugo Gubiun et Ricardus de Chaanes et Hernulfus clericus de Seluestun et filius eius Henricus et Geruasius de Chaanes Walterus Baiuel Iohannes presbiter de Westb Walterus presbiter de Tornetona Ricardus magister de Turuestune Walterus clericus de Sealdest et alii multi sicut in die natiuitatis sancte Marie autumni