Charter Document - 03590759
Charter Number: | 03590759 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Mauricius filius Osemundi forestarij concessi deo et sancte Marie de Luffelde et monachis ibidem deo famulantibus donacionem et confirmacionem quam mater mea Alditha illis dedit et confirmauit in perpetuam elemosinam scilicet vnam acram terre cum messuagijs in Stratford quam Bernerus faber tenuit Hanc autem concessionem et confirmacionem predictis monachis feci pro salute anime mee et patris mei et matris mee et antecessorum meorum et successorum Et ne hec temporis processu in irritum possit reuocari sigilli mei presentia munimine corroboraui Hijs testibus Hamone Passelewe Reginaldo filio Azur Rogero fratre eius Waltero pistore Henrico Pege Roberto de Billing et multis alijs