Charter Document - 03590752

Charter Document - 03590752


Charter Number: 03590752
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1344
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi tercii a conquestu decimo octauo die iouis in festo Pentecostes ita conuenit inter fratrem Iohannem priorem de Luffeld et conuentum eiusdem loci ex parte vna et Iohannem fabrum filium Iohannis Vessy de Bechamton et Aliciam vxorem eius ex altera videlicet quod predicti prior et conuentus tradiderunt et dimiserunt dicto Iohanni et Alicie vxori sue ad totam vitam suam vel cui eorum diucius vixerit illud mesuagium in Bechamton cum crofto et cum omnibus pertinenciis quod quondam fuit Willelmi Poyns quod quidem mesuagium situatum est inter mesuagium Willelmi Pollard ex vna parte et mesuagium Walteri Hewed ex altera Tenendum et habendum dictum mesuagium cum crofto et cum omnibus pertinenciis suis et totam vitam suam vel cui eorum diucius vixerit Reddendo inde annuatim duos solidos ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis duodecim denarios et ad festum sancte Marie in Marcio duodecim denarios et ad Natale domini duas gallinas et vnum gallum pro omnibus seruiciis curiarum sectis exaccionibus et demandis saluo forinseco seruicio domini regis Dicti vero prior et conuentus dictum mesuagium cum crofto et eorum pertinenciis predicto Iohanni et Alicie sicut predictum est pro predicto seruicio contra omnes gentes warantizabunt et defendent In cuius rei testimonium tam dicti prior et conuentus quam dictus Iohannes et Alicia huic presenti scripto in modum cirografphi confecto sigilla sua hinc inde alternatim apposuerunt Hiis testibus Iohanne le Bray Ricardo Hardishulle Willelmo Hauersham Iohanne Mabely Willelmo le Neuman de eadem et aliis

Source (click image below to view full size)