Charter Document - 03590747

Charter Document - 03590747


Charter Number: 03590747
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1292
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo coram iusticiariis domini regis de banco apud Westmonasterium prior de Luffeld recognouit tenere tenementa sua in Bechamton de Radulfo le Bray de Bechamton per seruicium septem solidorum et sex denariorum Et ad scutagium quadraginta solidorum decem denariorum et ad plus plus et ad minus minus Et dictus Radulfus relaxauit dicto priori sectam ad curiam suam de Bechamton de tribus septimanis in tres septimanas et tres messiones vnius hominis in autumno per tres dies integros ad pastum prioris predicti Vnde finis facta fuit in eadem curia inter dictum Radulfum et Robertum le Bray patrem suum Et sciendum quod recognicio prioris et relaxacio Radulfi inrotulantur in rotulo lv de termino sancte Trinitatis de comitatu Buck

Source (click image below to view full size)