Charter Document - 03590742

Charter Document - 03590742


Charter Number: 03590742
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1321
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Die dominica proxima ante festum sancti Dunstani episcopi anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quartodecimo ita conuenit inter religiosos viros priorem et conuentum de Luffeld ex parte vna et Robertum filium Iohannis de Stotesbury Matildam vxorem eius et Willelmum filium eorundem in Bechampton ex parte altera videlicet quod dicti religiosi tradiderunt et dimiserunt predictis Roberto Matilde et Willelmo ad totam vitam illorum et cuicumque illorum diucius vixerit illud mesuagium in Bechampton cum crofto et suis pertinenciis quod situm est iuxta mesuagium quod quondam fuit magistri Hugonis de Stratford cum duabus virgatis terre exceptis quatuor acris terre quarum Alicia relicta Hugonis bercarii tenet tres acras ad terminum vite sue et quarum dicti religiosi habuerunt vnam acram ex dono Willelmi Poyns et excepta vna dimidia virgata terre cum pertinenciis quam prius habuimus ex dimissione dictorum religiosorum ad terminum vite Henrici Kyneman Habendum et tenendum dictum mesuagium cum crofto et cum dictis duabus virgatis terre exceptis predictis quatuor acris terre et predicta dimidia virgata terre cum pertinenciis prout supradictum est de predictis religiosis dictis Roberto Matilde et Willelmo quamdiu vixerint seu cuicumque eorum diucius vixerit bene quiete et in pace Reddendo inde annuatim dictis religiosis et eorum successoribus viginti septem solidos et sex denarios argenti ad tres anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis decem solidos et quinque denarios ad festum annunciacionis beate Marie decem solidos et quinque denarios et ad festum natiuitatis sancti Iohannis baptiste sex solidos et octo denarios et eciam omnia alia seruicia consueta et debita et omne forinsecum seruicium pertinentes ad tantum tenementum Dicti uero Robertus Matilda et Willelmus dictum tenementum neque in parte neque in toto nemini tradent neque inpignorabunt nec aliquo modo infra terminum suum alienabunt set omnia recepta bene et integre conseruabunt et in bono statu in omnibus sustinebunt Et si contingat dictos Robertum Matildam et Willelmum uel eorum quemque in parte uel in toto alicuius solucionis dicti redditus terminis suprastatutis deficere quod absit extunc bene liceat dictis religiosis et eorum successoribus vbicumque et quandocumque voluerint tam infra cepta domus quam extra distringere et districciones retinere quousque tam de dampnis grauaminibus et expensis omnimodis quam de arreragiis plenarie eisdem fuerit satisfactum Dicti uero religiosi et eorum successores dictum mesuagium cum crofto et cum predictis duabus virgatis terre exceptis predictis quatuor acris terre et dimidia virgata terre cum pertinenciis suis sicut supradictum est predictis Roberto Matilde et Willelmo ad totam vitam eorum et cuicumque eorum diucius vixerit per predicta seruicia contra omnes gentes vbique acquietabunt et defendent In cuius rei testimonium predicte partes presenti indenture in modum cyrographi confecte sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Philippo de Hardeshull Radulpho de Gray Radulpho de Fraccino Willelmo Michel Hugone de Kyngesbrugge et aliis Dat apud Luffeld die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)