Charter Document - 03590740

Charter Document - 03590740


Charter Number: 03590740
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Radulfus prior de Luffeld et eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Noueritis nos teneri soluere singulis annis infra quindenam sancti Michaelis et infra quindenam beate Marie in Marcio in uilla de Bechampton Willelmo Poynz et Ysabelle vxori eius que fuit filia Roberti Godman de Wike ad totam uitam illorum duo quarteria frumenti et duo quarteria bladi tolneti et vnum quarterium auene et vnum bussellum salis incipientes primo infra quindenam sancti Michaelis medietatem soluere cum sale et duodecim denarios anno gracie domini mcc septuagesimo secundo et aliam medietatem infra quindenam beate Marie in Marcio proximo sequenti eiusdem anni et duodecim denarios pro mesuagio suo uel mesuagium vnum precii duorum solidorum et sic deinceps ut antedictum est Et si ita contingat quod dicta Ysabella vxor dicti Willelmi superuixerit ipsum medietatem tocius conuencionis ad dictos terminos percipiet Et si ita euenerit quod absit nos in aliquibus predictis deficere obligamus nos iurisdictioni et cohercioni archidiaconi Buck uel eius officialis qui pro tempore fuerit ad compellendum nos per censuram ecclesiasticam donec de solucione predicta una cum areragiis si que fuerint eisdem satisfactum fuerit competenter Renunciantes omnibus inpetra accionibus in contrarium nobis ualituris Ad hec autem omnia predicta fideliter obseruanda tam dicti prior et conuentus quam dictus Willelmus presentibus scriptis ad modum cirographi confectis hinc inde sigilla sua apposuerunt in testimonium Hiis testibus domino Willelmo de Bechampton domino Hugone de Chastilon militibus Ricardo de Chastilon magistro Iohanne de Bissemede Ricardo Gruscet Iohanne de Wikemulne Iohanne de Calurinton et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Radulfus prior de Luffeldname et eiusdem loci conuentusname eternam in domino salutem Noueritis nos teneri soluere singulis annis infra quindenam sancti Michaelis et infra quindenam beate Marie in Marcio in uilla de Bechampton Willelmo Poynzname et Ysabelle vxoriname eius que fuit filia Roberti Godman de Wikename ad totam uitam illorum duo quarteria frumenti et duo quarteria bladi tolneti et vnum quarterium auene et vnum bussellum salis incipientes primo infra quindenam sancti Michaelis medietatem soluere cum sale et duodecim denarios anno gracie domini mcc septuagesimo secundodate et aliam medietatem infra quindenam beate Marie in Marcio proximo sequenti eiusdem anni et duodecim denarios pro mesuagio suo uel mesuagium vnum precii duorum solidorum et sic deinceps ut antedictum est Et si ita contingat quod dicta Ysabella vxor dicti Willelminame superuixerit ipsum medietatem tocius conuencionis ad dictos terminos percipiet Et si ita euenerit quod absit nos in aliquibus predictis deficere obligamus nos iurisdictioni et cohercioni archidiaconi Buck uel eius officialis qui pro tempore fuerit ad compellendum nos per censuram ecclesiasticam donec de solucione predicta una cum areragiis si que fuerint eisdem satisfactum fuerit competenter Renunciantes omnibus inpetra accionibus in contrarium nobis ualituris Ad hec autem omnia predicta fideliter obseruanda tam dicti priorname et conuentusname quam dictus Willelmusname presentibus scriptis ad modum cirographi confectis hinc inde sigilla sua apposuerunt in testimonium Hiis testibus domino Willelmo de Bechamptonname domino Hugone de Chastilon militibusname Ricardo de Chastilonname magistro Iohanne de Bissemedename Ricardo Gruscetname Iohanne de Wikemulnename Iohanne de Calurintonname et aliis