Charter Document - 03590734
Charter Number: | 03590734 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1225 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius primogenitus Matillidis quondam filie Roberti de Oxon in plena et adulta etate constitutus concessi et confirmaui Willelmo filio Nigelli vnam dimidiam virgatam terre cum omnibus pertinenciis suis in Bechamtun illam scilicet quam Matillis mater mea eidem Willelmo contulit in liberum maritagium cum Agnete sorore mea et unde cartam eius habet Habendum et tenendum sibi et pueris a dicta Agnete procreatis libere et quiete Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui duos denarios scilicet ad festum sancte Marie in Marcio vnum denarium et ad festum sancti Michaelis vnum denarium pro omni seruicio et consuetudine michi et heredibus meis pertinentibus saluo seruicio domini regis et xviii denariis et tribus precibus Augusti domino feodi sicut carta Matillidis matris mee testatur quam inde habet Vt autem hec concessio et mea confirmacio rata in posterum permaneant presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne de Camera Roberto de Eure Iohanne Ruffo de Strafford Hugone molendinario Ricardo et Roberto filiis Galfridi molendinarii Waltero coco et aliis