Charter Document - 03590712
| Charter Number: | 03590712 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Inquisition |
| Date: | 1303 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Inquisicio capta apud Thorneberg die martis proxima ante festum annunciacionis beate Marie anno regni regis Edwardi tricesimo primo vtrum vnum mesuagium et octo acre terre cum pertinenciis in Thorneberg que Robertus de Fraxino [qui] pro felonia quam fecit suspensus fuit vt dicitur tenuit extiterint in manu domini regis per vnum annum et vnum diem nec non et de quo mesuagium illud et terram tenuit et quis ea modo tenet et quis annum domini regis et diem inde habuerit et domino regi inde respondere debeat Per Radulphum de Bray de Bechamtone Alebinum de Weltone Iohannem de Couele Thomam Mauger Iohannem de Kenebell Henricum de Twyford Henricum de Helyden Willelmum le Vauasour Iohannem filium Henrici de Thornton Robertum Michel Robertum Mabely de Bechamton et Simonem Speruer de Lechamstede qui iurati dicunt per sacramentum suum quod predictus Robertus de Fraxino fecit feloniam pro qua idem Robertus suspensus fuit Dicunt eciam quod idem Robertus de Fraxino tenuit in villa de Thorneberg die quo suspensus fuit vnum mesuagium et octo acras terre cum pertinenciis de priore et conuentu de Luffeld Dicunt eciam quod predictum mesuagium et terra sunt nunc in manu domini regis et erunt vsque ad festum sancti Iacobi apostoli proximo futurum antequam extiterint in manu ipsius domini regis per vnum annum et vnum diem Dicunt eciam quod Willelmus de Oleyne subescaetor domini regis in comitatu Buk statim post suspensionem predicti Roberti de Fraxino intrauit in predictis tenementis nomine ipsius domini regis et idem Willelmus de Olneye habet annum domini regis et diem et eidem domino regi inde debet respondere In cuius rei testimonium predicti iuratores iste inquisicioni sigilla sua apposuerunt
