Charter Document - 03590711
| Charter Number: | 03590711 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1316 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Sarra que fuit vxor Gilberti Chicheley de Thorneburgh salutem in domino Noueritis me remisisse relaxasse et omnino imperpetuum pro me heredibus et assignatis meis imperpetuum quietum clamasse Petro de la Rokele de Bourton et Iuliane vxori eius et heredibus ipsius Petri totum ius et clameum quod habeo habui vel aliquo modo habere potui in illis duabus sellionibus terre cum omnibus suis pertinencijs in le Outcroft in Thorneburgh quas habui nomine dotis postmortem predicti Gilberti quondam viri mei Ita videlicet quod nec ego predicta Sarra nec heredes seu assignati mei nec aliquis nomine meo in predictis duabus sellionibus terre cum omnibus suis pertinencijs vt supradictum est aliquod ius vel clameum decetero exigere seu vendicare poterimus in futurum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Willelmo Michel Hugone de Kingesbrugge Radulpho le Frayn Ada Aspilon Henrico at Graunge et multis alijs Dat apud Thorneburgh die mercurij in festo natiuitatis beate Marie anno regni regis Edwardi filij regis Edwardi decimo
