Charter Document - 03590710

Charter Document - 03590710


Charter Number: 03590710
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1317
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Matilda filia Ricardi of the Graunge de Thornburgh dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Petro de la Rokele de Bourton et Iuliane vxori eius et heredibus ipsius Petri vnam acram terre cum pertinenciis in Thornburgh que sic iacet videlicet in campo australi iacent due rode inter duas Harenhulles iuxta peciam terre magistri sancti Iohannis de Oxon ex vna parte et terram predicti Petri ex altera et alie due rode iacent in campo aquilonari iuxta terram Iohannis de Chaldelake que se abuttant into Stubenthornhefeldweye Habend et tenend predictam acram terre cum omnibus suis pertinenciis predicto Petro et Iuliane vxori eius et heredibus ipsius Petri libere quiete bene et in pace imperpetuum de capitalibus dominis feodi illius per seruicia inde debita et de iure consueta Et ego vero predicta Matilda et heredes mei predictam acram terre cum omnibus suis pertinenciis predicto Petro et Iuliane vxori eius et heredibus ipsius Petri seu assignatis contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo Michel Radulpho le Frayn Hugone de Kyngesbrugge Willelmo atte Graunge Rogero Swyft Iohanne atte Hurne Thoma de Tochwik clerico et aliis Dat apud Thornburgh die mercurii proxima post festum sancti Mathie apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi decimo

Source (click image below to view full size)