Charter Document - 03590709
Charter Number: | 03590709 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1351 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Presens indentura testatur quod ego Rogerus de Kyngesbrugg de Thornburgh tradidi concessi et dimisi Ricardo de Rokayle et Agneti vxori sue vnum mesuagium cum curtilagio et crofto et medietate vnius columbarii et septem acras et vnam rodam terre arabilis et quartam partem vnius virgate prati sicut sors dederit in communibus pratis de Thornburgh vnde de terra arabili predicta vna dimidia acra iacet ad portam Henrici atte Graunge iuxta terram dicti Ricardi et due rode iacent apud le Sterte iuxta terram predicti Ricardi et vna roda iacet apud Gilotestrestesend iuxta terram prioris de Luffeld et vna roda et dimidia iacent apud Horseburieles iuxta terram Henrici de Fynemere et vna roda iacet apud Hedon iuxta terram predicti Ricardi et vna roda iacet apud Scheldeput iuxta terram predicti Ricardi et vna dimidia roda iacet apud Scheldeput iuxta terram predicti Ricardi et vna roda iacet apud le Grene iuxta terram abbatis de Butlesden et dimidia acra iacet apud Mukelden iuxta terram vicarii de Thornburgh et vna roda iacet apud Wyndmulle iuxta terram Henrici de Fynemere et dimidia acra iacet vndertoune iuxta terram Iohannis de Hardel et vna roda dimidia iacet onder Adekymes [et Hedone] et vna roda iacet apud Othul iuxta terram Iohannis Strot et due rode iacent apud Middelfurlong iuxta terram Iohannis Moriz et dimidia acra iacet apud Deremed iuxta terram abbatis de Butlesden Habend et tenend totum predictum mesuagium cum curtilagio et crofto et medietate columbaris et septem acris terre predicte et omnibus suis pertinenciis predictis Ricardo et Agneti vxori sue ad totum terminum vite eorum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duodecim denarios argenti ad festa annunciacionis beate Marie et sancti Michaelis equis porcionibus faciendo capitalibus dominis feodi illius seruicia inde debita et consueta ad totum terminum predictum In cuius rei testimonium presentibus indenturis sigilla nostra alternatim apposuimus Hiis testibus Iohanne atte Graunge Galfrido Adam Iohanne Thomelyn Iohanne Strut Iohanne de Skelton et aliis Dat apud Thornburgh die sabbati proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Edwardi tercij post conquestum vicesimo quinto