Charter Document - 03590702

Charter Document - 03590702


Charter Number: 03590702
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1351
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Hec indentura testatur quod frater Willelmus de Horewod prior de Luffeld et eiusdem loci conuentus concesserunt Henrico Aspelun de Thornburgh tenenti eorum et Iohanne vxori sue quod sint quieti pro tota vita eorum de omni onere seruicii in manerio de Thornburgh et alibi ita tamen quod soluant annuatim dictis priori et conuentui redditum prius consuetum pro tenementis que de ipsis tenent et sectam curie de tribus septimanis in tres cum racionabiliter summoniti fuerint et forinsecum seruicium et heriettun cum obierint In cuius rei testimonium predicti prior et conuentus uni parti huius indenture sigillum suum commune apposuerunt Dat apud Luffeld die lune proxima post festum sancti Dunstani anno regni regis Edwardi tercii post conquestum vicesimo quinto

Source (click image below to view full size)