Charter Document - 03590696
Charter Number: | 03590696 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1329 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Iohannes prior de Luffeld et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra nos vnanimi consensu tocius capituli nostri tradidisse et concessisse Ricardo Steuene de Mangna Horewode et Isolde vxori sue prime illud mesuagium cum pertinencijs quod Ricardus Sweft de nobis tenuit in villa de Thornberge Et sex acras terre arabilis in campis de Thornberge cum suis pertinencijs Quarum vna dimidia acra iacet inter Scheldespitt et Algoressclade iuxta Westmanne londes et vna dimidia acra iacet super la Wynsart iuxta terram Ricardi de Grangia et due rode iacent apud Tres Bundes iuxta terram que fuit Ricardi Dod et vna dimidia acra que se extendit in the Oxelemede iuxta terram fratrum hospitalis sancti Iohannis et due rode iacent super culturam que se extendit in the Langedene iuxta terram abbatis de Bittlesdene et vna dimidia acra iacet super Stanithul iuxta foreram dicti abbatis et due rode super eandem culturam iuxta dictam dimidiam acram et vna dimidia acra iacet apud Melnewykeshende iuxta terram Henrici filij Cecilie et vna roda que se extendit in dotellum iuxta terram Willelmi Togod et tres rode que se extendunt in the Mildenesclade ex opposito croftum Henrici de Grangia et una dimidia acra iacet Hegburacre iuxta foreram Henrici filij Cecilie et vna dimidia acra iacet apud Hegburacre iuxta terram fratrum hospitalis Habendum et tenendum dictum mesuagium et terram prenominatam cum omnibus eorum pertinencijs de nobis et successoribus nostris ad totam vitam antedictorum Ricardi et Isolde vxoris eius libere quiete bene et in pace Soluendo inde nobis et successoribus nostris octo solidos argenti annuatim videlicet ad festum sancti Michaelis quatuor solidos et ad festum annunciacionis beate Marie quatuor solidos et tres gallinas ad Natale domini pro omnibus alijs seruicijs saluo forinceco domini regis seruicio et saluis nobis curiarum nostrarum sectis et post decessum predictorum dabunt dictis priori et conuentui melius auerium suum nomine herietti vel eius valorem Et nos vero prior et conuentus dictum mesuagium et terram prenominatam cum eorum pertinencijs antedictis Ricardo et Isolde vxori sue ad totam vitam illorum contra omnes gentes warantizabimus Et post decessum predictorum Ricardi et Isolde vxoris sue predictum mesuagium cum sex acris terre prenominatis dictis priori et conuentui integre et sine aliqua contradiccione dictorum Ricardi et Isolde reuertentur In cuius rei testimonium huic scripto indentato partes predicte sigilla sua apposuerunt Hijs testibus Willelmo Michel de Thornberge Roberto Adam de eadem Willelmo de Helidene de eadem Willelmo de Grangia de eadem Iohanne in the Hurne de eadem et alijs Dat apud Luffeld die dominica proxima post festum sancti Iacobi apostoli anno regni regis Edwardi tercij a conquestu tercio