Charter Document - 03590692

Charter Document - 03590692


Charter Number: 03590692
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1371
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Die dominica proxima ante festum sancti Iohannis ante portam latinam anno regni regis Edwardi tercij a conquestu quadragesimo quinto apud Thorneberge inter priorem et conuentum de Luffeld ex vna parte et Iohannem Adam et Katerinam vxorem eius et Iohannem primogenitum filium eorundem ex altera parte conuenit in hunc modum videlicet quod predicti prior et conuentus tradiderunt concesserunt et dimiserunt predictis Iohanni et Katerine vxori sue et Iohanni filio eorundem ad totum terminum vite eorum tenementum et terras [et pratum quod Iohannes Dresser tenuit in Wyldehome] quas Roggerus Adam quondam ex nobis tenuit cum alijs quinque acris terre in villa et in campis de Thorneberge Habendum et tenendum predictum tenementum cum omnibus suis pertinencijs predictis Iohanni et Katerine et Iohanni filio eorundem ad totum terminum vite eorum de predictis priore et conuentu et successoribus suis vel suis assignatis Reddendo inde annuatim predictis priori et conuentui et successoribus ac assignatis suis octo solidos et octo denarios ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis archangeli et ad festum annunciacionis beate Marie videlicet equis portionibus Et si contingat quod predictus redditus octo solidorum et octo denariorum aretro esset in parte vel in toto post terminos predictos per quindecim dies quod tunc bene liceat predictis priori et conuentui reintrare et predictum tenementum cum omnibus suis pertinencijs in manibus suis reassumere et sectam faciat ad curiam predictorum de tribus septimanis in tres septimanas pro omnibus seruicijs exceptis forinsecis et alijs debitis et consuetis Concesserunt insuper predicti prior et conuentus quod bene liceat prefato Iohanni et Katerine et Iohanni filio eorundem de ramis arborum in dicto curtilagio crescencium pro ligno focali proprio suo vsui racionabiliter assumere et arbores ibidem crescentes ad sustentacionem dicti tenementi per visum nostrum vel alicuius nostri assignati assumere et si dictum tenementum vel eius pars aliqua reparacione vlterius indigeat tunc defectus nunciatos suis proprijs sumptibus sustentabunt et sic in adeo bono statu quo receperunt vel meliori tenementum nobis dimittent sine contradiccione nec alicui tradent in parte vel in toto et quilibet dictorum si tentor erit herietabit Et predicti prior et conuentus predictum tenementum cum omnibus suis pertinencijs prefatis Iohanni Katerine et Iohanni filio eorundem ad totum terminum vite illorum vt in forma predicta sicut predictum est contra omnes gentes warantizabunt aquietabunt et defendent In cuius rei testimonium huic indenture partes predicte sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Hugone Michyl Iohanne Sceperd Willelmo Haynys Henrico Fynemer Symone Hadykyn

Source (click image below to view full size)