Charter Document - 03590691
Charter Number: | 03590691 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Surrender, Quitclaim |
Date: | 1366 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo Michel de Thorneburgh et Iohanna vxor eius ac Iohannes filius eius salutem in domino sempiternam Noueritis nos relaxasse et sursum tradidisse et quietum clamasse priori de Luffeld et conuentui vnum tenementum cum sexdecim acris terre arabilis cum pratis eidem adiacentibus que Radulfus Frayn quondam tenuit in villa et campis de Thorneburgh Et simul concedimus dictis priori et conuentui totum ius et clameum ac alias omnimodas acciones que nobis aliquo modo accidere possint Vt autem hec nostra relaxacio et quieta clamacio inperpetuum perseueret presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Willelmo Aboueton Iohanne Thomelyn Henrico Appelon Rogero Kyngebrugg et aliis multis Dat apud Luffeld die dominica proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis Edwardi tercii post conquestum quadragesimo