Charter Document - 03590688

Charter Document - 03590688


Charter Number: 03590688
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Radulphi cementarij de Thorneburgh dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Ricardo Gruscet et Emme vxori sue pro seruicio suo quicquid habui vel aliquo modo habere potui in villa de Thorneburgh et extra sine aliquo retinemento Tenendum et habendum predictis Ricardo et Emme et heredibus vel assignatis suis quibuscumque adeo libere quiete integre sicut ego vel antecessores mei melius et liberius et plenius habuimus et tenuimus Faciendo inde per annum domino feodi seruicium debitum et consuetum Et quia volo et concedo quod hoc ratum sit semper et stabile presens scriptum sigilli mei impressione corroboraui His testibus domino Hugone de Chastilun Willelmo de Bechampton militibus Gilberto de Morton Elya le Drueys Ricardo Tripacy Willelmo de Eliden Hugone de Heliden Hugone Kabet Rogero de Morton clerico et alijs

Source (click image below to view full size)