Charter Document - 03590679

Charter Document - 03590679


Charter Number: 03590679
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1363
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Die lune in festo apostolorum Philippi et Iacobi anno regni regis Edwardi tercij post conquestum tricesimo septimo ita conuenit inter fratrem Willelmum de Horewod priorem de Luffeld et eiusdem loci conuentum ex parte vna et Henricum Appelon de Thorneburgh et Iohannam vxorem eius ex altera videlicet quod predicti prior et conuentus tradiderunt concesserunt et dimiserunt predictis Henrico et Iohanne ad totam vitam illorum vel cui eorum diucius vixerit vnum mesuagium cum curtilagio adiacente et vnam virgatam terre et pratum pertinens ad vnam virgatam terre sicut accidit per diuisionem cum omnibus suis pertinenciis in Thorneburgh quod quidem mesuagium virgatam terre et pratum cum suis pertinenciis Iohanna Cook quondam tenuit in Thorneburgh Habendum et tenendum predictum mesuagium cum curtilagio adiacente et predictam virgatam terre cum prato supradicto cum omnibus suis pertinenciis in Thorneburgh de predictis priore et conuentu et eorum successoribus prefatis Henrico Appelon de Thorneburgh et Iohanne vxori eius ad terminum vite eorum et eorum alteri diucius viuenti bene et in pace Reddendo inde annuatim predictis priori et conuentui et eorum successoribus nouem solidos argenti ad quatuor anni terminos videlicet ad festa sancti Iohannis baptiste sancti Michaelis Natale domini et annunciacionis beate Marie equis porcionibus pro omnibus seruiciis exceptis tribus sectis ad curiam dicti prioris et conuentus per annum et salvo forinseco seruicio domini regis quantum pertinet ad tantum tenementum in eadem villa Et post decessum cuiuslibet eorum dabunt heriettum Et predicti Henricus et Iohanna toto tempore prenominato domos seu clausturas sumptibus suis propriis sustentabunt in adeo bono statu quo ea receperunt vel in meliori Predicti vero Henricus nec Iohanna de predictis terris seu tenementis nullam facient dimissionem vel assignacionem sine voluntate dictorum prioris et conuentus Et si contingat predictum redditum nouem solidorum fore aretro in parte vel in toto ad aliquem terminum prenominatum bene liceat predictis priori et conuentui et eorum successoribus in predictis terris et tenementis distringere et districciones retinere quousque de arreragiis si qua fuerint plenaria fuerit satisfactum Predicti vero prior et conuentus et eorum successores predictum mesuagium cum curtilagio adiacente et predictam virgatam terre cum prato pertinente ad illam virgatam terre sicut accidit per diuisionem cum omnibus suis pertinenciis in Thorneburgh predictis Henrico Appelon de Thorneburgh et Iohanne vxori eius ad totam vitam illorum et cui eorum diucius vixerit in forma supradicta contra omnes gentes warantizabunt acquietabunt et defendent Ita quod post decessum ipsorum Henrici et Iohanne predictum mesuagium terra et pratum cum suis pertinenciis prefatis priori et conuentui et eorum successoribus integre et plenaria reuertent In cuius rei testimonium vni parti huius indenture penes prefatos Henricum et Iohannam residenti predicti prior et conuentus sigillum eorum commune apposuerunt alteri vero parti huius indenture penes prefatos priorem et conuentum remanenti predicti Henricus et Iohanna sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Ricardo Durrant Willelmo de Barton Hugone Michel Rogero Kynggebrugg Henrico Fynemer et multis aliis Dat apud Luffeld die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)