Charter Document - 03590675
Charter Number: | 03590675 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1250 - 1260 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Willelmi filij Mabilie dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie et priori et monachis de Luffelde ibidem deo seruientibus illud messuagium cum pertinencijs quod emi de Maria relicta quondam Iohannis de Waltham in villa de Thorneburgh Tenendum et habendum sibi et successoribus suis imperpetuum Reddendo inde annuatim vnum denarium ad Pascha dicte Marie et heredibus suis pro omnibus Ego vero dictus Willelmus et heredes mei dictum messuagium cum pertinencijs dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum Et vt hec mea donacio firma et stabilis similiter carte mee confirmacio imperpetuum perseueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hijs testibus Willelmo de Heliden Hugone fratre eius Ricardo Tripacy Ricardo de Solebury Hugone Kabet Matheo de Cotes Roberto le Deueneys Radulpho Cok et multis alijs