Charter Document - 03590669

Charter Document - 03590669


Charter Number: 03590669
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 - 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus filius Berneri de Horwod concessi et hac presenti carta mea confirmaui Radulfo de Shaldeston capellano vicario de Thorneberge illam scilicet uirgatam terre cum omnibus pertinencijs suis in Thorneberge quam predictus Bernerus pater meus ei dedit Habend et tenend de me et de heredibus meis predicto Radulfo et heredibus suis et cuicumque uel quibuscumque assignatis suis libere quiete pacifice et integre sicut carta quam pater meus ei fecit testatur in omnibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum denarium ad festum sancti Michaelis pro omnibus rebus sicut predicta carta quam habet de patre meo proportat Et ego predictus Galfridus et heredes mei predictam uirgatam terre cum omnibus pertinencijs suis predicto Radulfo et heredibus suis et cuicumque et quibuscumque assignatis suis contra omnes homines et feminas inperpetuum warantizabimus et defendemus Vt autem hec mea concessio confirmacio et warantizacio firma et stabilis inperpetuum permaneat presentem cartam sigilli mei inpressione roboraui Hijs testibus Hugone de Castillun Radulfo le Vauassur Henrico filio Roberti Laurencio le Sumenur Waltero filio Berneri Willelmo filio Berneri Ricardo Tripacy Roberto filio Elye Michaele filio eius Willelmo de Helyden et alijs

Source (click image below to view full size)