Charter Document - 03590656
Charter Number: | 03590656 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1240 - 1246 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus vicarius de Thorenton pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedi et concessi atque legaui et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus duas acras terre et vnam rodam in campis de Toreneberg illas uero quas habui de Michaele filio Nigelli Tayllard de Thorneberg In campo scilicet australi dimidiam acram inter Algoreslade et Seldesput Et vnam rodam ad Mulethorne et vnam rodam et dimidiam in Hordle que se uertit super foreram Alani de Fraxino Et in campo uersus aquilonem dimidiam acram into Farnebroch et vnam rodam subtus Hedune et vnam rodam et dimidiam into Farnebroch que se uertit super foreram Willelmi de Fraxino cum omnibus pertinenciis suis Tenendas et habendas predictas duas acras terre et vnam rodam inperpetuum de predicto Michaele et heredibus suis libere quiete et pacifice sicut carta quam habui de dicto Michaele filio Nigelli Tayllard testatur Reddendo inde annuatim predicto Michaeli et heredibus suis vnum denarium [in] vigilia Nathalis domini Et ut mea donacio et concessio atque legacio rata et inconcussa permaneat presentem paginam sigilli mei apposicione roboraui Hiis testibus Henrico tunc persona de Thorenton Galfrido le franckeleyn Henrico filio Hugonis Henrico seruiente Willelmo le franckeleyn de Thorneberg Ricardo Tripaci et aliis