Charter Document - 03590649

Charter Document - 03590649


Charter Number: 03590649
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Ernaldi de Selueston concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus totum tenementum quod Iohannes de Padebur tenuit de me in uilla et campis de Thorneberge cum omnibus pertinentiis suis Tenendum et habendum de me et heredibus meis de Margeria vxori mea filia Iohannis de Foxle prouenientibus sibi et successoribus suis inperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis sicut predictum est nouem solidos ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis quatuor solidos et sex denarios et ad festum beate Marie in Marcio quatuor solidos et sex denarios pro omnibus seruiciis et exactionibus et demandis secularibus sectis curie et omnibus aliis que ullo modo uel ullo iure uel aliquo casu contingente exigi poterunt saluo forinseco seruicio soluendo domino regi Vt autem hec mea concessio et carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum perseueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Albrico de Burton Willelmo de Brandeston Rogero Tremerel Ricardo Cardun Ricardo de la Wodehalle Galfrido Dipres Henrico Doket Galfrido coko et multis aliis

Source (click image below to view full size)