Charter Document - 03590644
Charter Number: | 03590644 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1243 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Westmonasterio et Matilda vxor mea reddidimus et quietum clamauimus pro nobis et heredibus nostris priori et ecclesie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus vnam dimidiam virgatam terre cum mesuagio et omnibus pertinenciis suis in Torneberge illam scilicet quam prius tenuimus de feodo dicti prioris et conuentus et que aliquando fuit Ricardi de Padebur Habendam et tenendam dimidiam virgatam terre antea prenominatam dicto priori et monachis ac eorum successoribus quiete et absque ulla reclamacione de nobis uel heredibus nostris inperpetuum Et pro reddicione et quieta clamancia dicti prior et conuentus receperunt nos in singulis beneficiis suis que decetero fient in ecclesie sua de Luffeld Vt autem ista reddicio et quieta clamancia firma et stabilis inperpetuum perseueret huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus in testimonium Hiis testibus domino Stephano de Haya domino Willelmo de Morton domino Radulfo tunc vicario de Torneberge Willelmo de Helidene Ricardo Tripaci Hugone de Heliden