Charter Document - 03590643
Charter Number: | 03590643 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1248 - 1251 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Westmonasterio dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus scilicet quinque solidatas redditus cum pertinenciis in villa de Thorneberge quas habui de dono Willelmi filii Hamonis de terra que fuit aliquando Willelmi le frankeleyn cum escaetis wardis releuiis et omnibus aliis pertinenciis que michi aliquo tempore uel heredibus meis de toto tenemento contingebant vnde predictus redditus prouenit Habendas et tenendas dictis ecclesie et monachis et eorum successoribus de me et de heredibus meis uel assignatis meis in perpetuam et liberam elemosinam libere quiete pacifice et integre inperpetuum sicut ego liberius et quietius illas tenui Reddendo inde annuatim heredibus Willelmi filii Hamonis et eorum heredibus vnum denarium ad festum sancti Nicholai pro omni seruicio exactione sectis curie sicut continetur in carta dicti Willelmi filii Hamonis Et ego Robertus et heredes mei uel mei assignati predictum redditum cum releuiis wardis escaetis et omnibus aliis pertinenciis predictis ecclesie et monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum Vt autem hec mea donatio firmitatis robur inperpetuum obtineat huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Hiis testibus Hugone de Castillun Ricardo filio Ricardi Stephano de Haya Willelmo filio Reginaldi militibus Reginaldo de Fraxino Radulfo tunc decano Rogero Foliot Willelmo de Heliden et aliis