Charter Document - 03590627
Charter Number: | 03590627 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1250 - 1260 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Amabilia vxor Iohannis de Padebur dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Edithe filie mee pro homagio et seruicio suo vnum mesuagium cum pertinenciis cum crofta et prato quod Iohannes pater predicte Edithe tenuit quondam in villa de Thorneberge Habendum et tenendum predicte Edithe uel heredibus suis uel suis assignatis uel cuicumque predicta Editha predictum mesuagium cum pertinenciis dare vendere assignare aut legare voluerit tam in infirmitate quam in sanitate libere quiete pacifice et integre imperpetuum Reddendo inde annuatim predicte Amabilie vnum denarium ad Pascha pro secta pro omnibus seruiciis consuetudinibus exaccionibus et demandis imperpetuum Et ego predicta Amabilia predictum mesuagium cum pertinenciis predicte Edithe filie mee et cuicumque assignato suo sicut predictum est contra omnes mortales imperpetuum warantizabo Vt autem hec mea donacio concessio et warantizacio rata et stabilis permaneat presentem cartam sigilli mei inpressione roboraui Hiis testibus Rogero de Aumary magistro Iohanne Tripaci Hugone de Heliden Hugone Kabat Ricardo Togod Roberto le Deueneys Ada molendinario et aliis