Charter Document - 03590626
Charter Number: | 03590626 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1240 - 1251 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de Padeburi dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Alano filio Iohannis de Waltham pro seruicio suo vnam dimidiam acram terre in campo de Thorneberge illam scilicet que iacet into Portweye et extendit se super foreram Henrici Blancfront et iacet iuxta terram Roberti de Westminst Habend et tenend de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete hereditarie bene et in pace Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum denarium ad festum sancti Michaelis pro omnibus seruiciis sectis curie et cunctis rebus Et ego Johannes et heredes mei predicto Alano et heredibus suis uel suis assignatis predictam dimidiam acram terre cum pertinencijs suis sicut predictum est contra omnes gentes warantizabimus et defendemus inperpetuum Vt autem hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Reginaldo de Fraxino Roberto de Westminst Rogero Foliot Ricardo Tripaci Hugone de Helyden Roberto filio Elye Michaele filio eius Hugone filio Thome Michaele Gofayre et alijs