Charter Document - 03590624

Charter Document - 03590624


Charter Number: 03590624
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1251
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Galfridi de Padebir dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus scilicet totum illud mesuagium in Thorneberge quod habui de hereditate Galfridi patris mei cum crofto et prato et pertinencijs preter tres perticatas terre in latitudine extendentes a vico qui est in villa de Thorneberge usque ad doytum extendentes in longitudine iuxta mesuagium et croftum quod fuit Ricardi de Padebir et eandem latitudinem habentes tam in gardino quam in crofto et prato quas tres perticatas terre cum prato dedi Matilde filie mee sicut carta sua quam inde de me habet testatur Dedi eciam predictis ecclesie et monachis in campo australi predicte ville nouem acras terre et in campo aquilonari septem acras terre cum pertinencijs suis vna cum homagijs seruicijs wardis releuijs eschaetis et reditibus istorum hominum meorum et tenencium subscriptorum et heredum eorum scilicet annuatim de heredibus Ricardi de Padebir tres solidos et vnum denarium de Hugone de Heliden et de heredibus suis tresdecim denarios de terra quam Ricardus Togod tenuit duodecim denarios de Willelmo de Stoke et heredibus suis tres denarios de Alano filio Iohannis de Waltham vnum denarium de fratribus hospitalis sancti Iohannis Oxon vnum obolum de Gileberto Cok et heredibus suis vnum obolum de Matilda filia mea et de heredibus suis sex denarios et obolum de Hugone Cabat vnum par albarum cyrotecarum ad Pascha de Iohanne filio meo vnum denarium de Roberto Sweyn et heredibus suis vnum denarium de Lucia filia mea vnum denarium et de heredibus suis de Henrico filio meo et de heredibus suis vnum denarium et de Editha filia mea vnum denarium Habendum et tenendum predictis ecclesie et monachis et eorum successoribus libere quiete pacifice et integre in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum Reddendo inde annuatim Ricardo de Selueston et Margerie vxori sue et heredibus eorum nouem solidos scilicet ad festum sancti Michaelis quatuor solidos et sex denarios et ad festum sancte Marie in Marcio quatuor solidos et sex denarios pro omnibus seruicijs et pro cunctis rebus saluo forinsecis seruicijs domini regis Vt autem hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum permaneat presentem cartam sigilli mei inpressione roboraui Hijs testibus domino Radulfo vicario de Thorneberge Reginaldo de Fraxino Roberto de Westmonasterio Rogero Foliot Willelmo de Heliden Ricardo Tripacy Galfrido frankelano et alijs

Source (click image below to view full size)