Charter Document - 03590622
Charter Number: | 03590622 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1260 - 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Editha filia Iohannis de Padebur dedi concessi et omnino quietum clamaui deo et ecclesie beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus totum mesuagium meum cum curtilagio quod habui in uilla de Thorneberge videlicet quod situm est inter mesuagium dictorum monachorum ex vna parte et mesuagium domini Rogeri de Almarico Tenendum et habendum dictum mesuagium cum curtilagio dictis monachis et eorum successoribus libere quiete bene et in pace in liberam puram et perpetuam elemosinam Et ego vero dicta Editha et heredes mei dictum mesuagium cum curtilagio sicut predictum est dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Vt autem hec mea donacio concessio quieta clamancia inperpetuum perseueret presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Rogero de Almarico magistro Iohanne Tripaci Willelmo de Fraxino Willelmo de Heliden Hugone Cabat et aliis multis