Charter Document - 03590594
Charter Number: | 03590594 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1260 - 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Grusset dedi concessi remisi et omnino quietum clamaui omnia illa mesuagia cum terra et pertinenciis que habui de dono Willelmi filii Radulfi le mazun in villa de Thorneberge deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et Emme vxoris mee et puerorum meorum et omnium antecessorum et successorum meorum ac benefactorum meorum Pro hac autem donacione concessione remissione et quieta clamancia receperunt me dicti monachi participem fieri inperpetuum in omnibus bonis que fient in dicta domo de Luffeld et ter in vnaquequa septimana pro anima mea et Emme vxoris mee et omnium predictorum ac omnium fidelium defunctorum diuina celebrare Vt autem hec mea donacio concessio remissio et quieta clamancia firma et inconcussa permaneant presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Simone de sancto Lycio domino Radulfo Dayrel militibus Elya de Tyngewik Gilberto de Morton Willelmo de Brandeston Ricardo clerico de Selueston Godefrido Spikernel et multis aliis