Charter Document - 03590586
Charter Number: | 03590586 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1240 - 1251 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus de Fraxino dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto de Thorneburgh clerico vnum mesuagium et duas acras terre cum pertinencijs in Thorneburgh pro homagio et seruicio suo que sic iacent scilicet illud mesuagium quod iacet inter mesuagium Ricardi de Sulebury et mesuagium Roberti Osbern et illam dimidiam acram in campo aquilonari et apud Torintonemere iuxta terram Henrici Blauncfrunt et dimidiam acram extendentem into Weremede iuxta terram quam frankelein de me tenuit Et in campo australi dimidiam acram super Cristemereshull iuxta terram de molendino et dimidiam acram prope le We iuxta terram Matilde de Lillingston Habendum et tenendum dicto Roberto et heredibus suis vel eius assignatis de me et heredibus meis libere quiete imperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum denarium ad Nathale domini pro omni seruicio exaccione et rebus cunctis querelis et demandis Vt autem hec mea donacio firmitatis robur optineat presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Henrico Blauncfrunt Rogero Foliot domino Willelmo filio Reginaldi de Morton Willelmo de Helyden Ricardo Tripaci Waltero Ernolde Geruasio de Thorneburgh Roberto filio Elye Elya molendinario Ada molendinario Michaele Gofayre Hugone de Helyden et alijs