Charter Document - 03590585
Charter Number: | 03590585 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1248 - 1258 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus de Fraxino dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus vnam acram prati in le Houme proximiorem prato domini Iohannis filii Alani et tres dimidias acras super Weywelle et vnam acram super Croulekemor Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicuti aliqua elemosina melius dari vel liberius poterit teneri Ego vero dictus Reginaldus et heredes mei predictis monachis ac eorum successoribus dictam acram prati in le Holme cum pertinenciis suis et tres dimidias acras super Weywelle cum pertinenciis et vnam acram super Croulekemor cum pertinenciis suis contra omnes gentes warantizabimus et aquietabimus inperpetuum Vt autem hec mea donacio et carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Radulfo tunc vicario de Torneberge Roberto de Westmonasterio Willelmo de Heliden Hugone fratre suo Ricardo Tripaci Roberto le Deueneys et aliis