Charter Document - 03590578
Charter Number: | 03590578 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1243 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Fraccino filius Reginaldi de Fraccino dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus tres rodas terre in campo de Thornberge cum pertinentiis suis illas scilicet quas emi et tenui de Michaele Gofayre et de heredibus suis et extendunt se into Crakuluisbrech et iacent inter terram prioris de Luffeld et terram Walteri Gofayre Habendas et tenendas dictas tres rodas de me et heredibus meis sibi et successoribus suis libere et quiete ab omnibus que a dicta terra aliquo modo vel vllo iure vel aliquo casu contingente exigi poterunt saluo forinseco domini regis tantum quantum ad dictam terram pertinet Ego vero dictus Willelmus et heredes mei dictas tres rodas cum pertinenciis dictis priori et monachis ac eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus aquietabimus et defendemus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum perseueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium domino Radulpho tunc persona de Chetwode Willelmo de Helyden Ricardo Tripaci Michaele filio Roberti Hugone de Helyden Roberto Deueneys et multis aliis