Charter Document - 03590577
Charter Number: | 03590577 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1250 - 1260 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris Willelmus de Fraxino de Thorneberge salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me dedisse et omnino quietum clamasse deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus Iohannem Yue de Thorneberge natiuum meum cum omnibus catallis suis et tota sequela sua de se exeunte liberum et quietum ab omni seruicio et iugo secularis seruitutis Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis alius ex parte nostra in persona dicti Iohannis neque in catallis suis nec in sequela sua de se exeunte de cetero nichil possimus nomine natiuitatis uel alicuius seruitutis calumpniare uel exigere Vt autem hec mea donacio et quieta clamancia rata et stabilis inperpetuum perseueret hos presens scriptum sigilli mei inpressione roboraui Hiis testibus magistro Iohanne Tripaci Willelmo de Heliden Hugone fratre eius Hugone filio Thome Henrico filio Cecilie et aliis