Charter Document - 03590576
Charter Number: | 03590576 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1220 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Fraxino concessi et quietum clamaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis eiusdem loci de me et heredibus meis in perpetuum quod nulla edificia leuabimus uel leuare permittemus infra mesuagium illud quod Ricardus hortolanus tenuit de me in Torneberge scilicet a cornera fosseti iuxta turailliam dictorum monachorum in directo uersus occidentem usque ad popularium in curia que fuit Roberti fabri et exinde sicut fossetum percingit usque paruum virgultum eorundem monachorum Hanc autem concessionem feci ad peticionem predictorum monachorum ob securitatem curie eorundem Vt autem ea que a me acta sunt firma perseuerent sigillo meo dignum duxi confirmare His testibus Ricardo de Bello Campo Roberto filio Alani militibus Ricardo capellano Alano de Fraxino Iohanne fratre eius Azoro filio Baldewini Henrico de Helidene Roberto de Billing Willelmo fratre eius et alijs