Charter Document - 03590573

Charter Document - 03590573


Charter Number: 03590573
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Thome Peche de Torneberge dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus vnam obolum redditus quem Robertus de Westmonasterio michi solebat reddere pro dimidia acra terre quem sibi vendidi in uilla de Torneberge illa scilicet que iacet inter terram eiusdem prioris ex vna parte et terram Iohannis de Grangia ex altera Tenendum et habendum dictum redditum cum dicta dimidia acra terre et pertinentiis de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari uel teneri Ego vero dictus Hugo et heredes mei predictum redditum cum terra prenominata et pertinentiis dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et ab omnibus que exigi poterunt aquietabimus inperpetuum Vt autem hec mea donatio et carte mee confirmatio firma et stabilis inperpetuum perseuerent huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Radulfo tunc vicario de Torneberge Roberto de Westmonasterio Ricardo Tripaci Hugone de Heliden Michaele Gofayre Iohanne de Padebur Roberto le Deueneys Willelmo Vicario et multis aliis

Source (click image below to view full size)