Charter Document - 03590572
Charter Number: | 03590572 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1243 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Thome Peche dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus vnam rodam et dimidiam terre cum pertinenciis illam scilicet rodam et dimidiam que iacent inter terram Willelmi de Helyden ex vna parte et terram domus de Luffeld que fuit Hugonis de Helyden et vnam dimidiam acram terre extendentem into Flitmedebrok et iacet inter terram abbatis de Budlesden ex vna parte que fuit quondam Ricardi de Mundevile et terram domus de Luffeld que fuit Reginaldi de Fraxino Tenend et habend de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicuti aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari uel teneri Ego uero dictus Hugo de Thorneberg et heredes mei predictam rodam et dimidiam extendentem into Flitmedebroc et iacentem sicut predictum est et dimidiam acram cum pertinentiis sicut predictum est in Thorneberg contra omnes homines et feminas warantizabimus et ab omnibus que aliquo modo a predicta terra exigi poterint predictos monachos et eorum successores adquietabimus et defendemus Vt autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum perseueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Radulfo tunc decano et vicario de Thorneberg Roberto de Westmonasterio Willelmo de Fraxino Roberto le Deueneys Hugone de Helyden Iohanne de Paddebur Willelmo Vicario et multis aliis