Charter Document - 03590570
Charter Number: | 03590570 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1253 - 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gunnilda filia Willelmi frankelani que fui vxor Chnitwyni de Bugingham concessi et omnino quietum clamaui in libera viduitate mea priori et monachis de Luffeld totum ius et clameum quod habui uel habere potui uel quocumque modo habere potero in toto tenemento cum omnibus pertinenciis suis quod quondam fuit Willelmi patris mei in Thorneberg Habendum et tenendum dictum tenementum sibi et successoribus suis absque ulla reclamacione mei uel vllo retinemento mei uel heredum meorum uel alicuius nomine meo libere et quiete ab omnibus que a predicto tenemento et pertinenciis vllo modo uel racione aliqua ab aliquo homine uel ab aliqua femina exigi poterunt Vt autem hec mea concessio et quieta clamancia firmitatis robur optineat inperpetuum huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Luca capellano de Euersawe Waltero marescallo Alano de Thorneberg Mattheo de Cotes Galfrido le saucer de Northamptun Willelmo Cardun Ricardo Tripaci Iohanne de Paddebur et multis aliis