Charter Document - 03590564
Charter Number: | 03590564 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iuliana filia Hugonis fabri de Hedendon in ligia potestate mea remisi et quietum clamaui Hugoni fabro de Hedendon et Sibille vxori sue totum ius et clamium quod michi et heredibus meis accidere possit de terra quam Beatrix et Matilda habent in dotem in villa de Thorneberge scilicet de terra que fuit quondam Willelmi frankelani aui mei Habend et tenend predictis Hugoni et Sibille et heredibus suis uel eorum assignatis sine clamio et calumpnia de me et de heredibus meis libere quiete pacifice et integre hereditarie inperpetuum Pro hac autem remissione et quieta clamacione predicti Hugo et Sibilla dederunt michi tres solidos argenti et quatuor denarios in gersummam Vt autem hac remissio et quieta clamacio rata et inconcussa perseueret presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Reginaldo de Fraxino Willelmo de Helyden Rogero Foliot Ricardo Tripaci Iohanne filio Galfridi de Padebir Hugone de Helyden Roberto filio Elye Michaele filio eius Michaele Gofayre Hugone filio Thome Willelmo de Esses et alijs