Charter Document - 03590563
Charter Number: | 03590563 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Bruges assensu et consensu] Matilde vxoris mee remisi et quietum [clamaui Hugoni fabro de Hedendon et Sibille] vxori sue totum ius et clamium quod michi Willelmo et Matilde vxori mee [et heredibus meis accidere possit de terra quam Beatrix] et Matilda habent in dotem in villa de Thorneberge [scilicet] de terra que fuit quondam Willelmi frankelani Habend et tenend predictis Hugoni et Sibille et heredibus suis uel eorum assignatis sine clamio et calumpnia de me et de Matilda vxore mea et de heredibus nostris libere quiete bene et in pace hereditarie inperpetuum Pro hac autem remissione quieta clamacione predicti Hugo et Sibilla dederunt michi Willelmo et Matilde vxori mee tres solidos argenti et quatuor denarios in gersummam Vt autem hec remissio et quieta clamacio rata et stabilis permaneat presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Reginaldo de Fraxino [Willelmo de Heliden] Rogero Foliot Ricardo Tripaci Iohanne filio Galfridi [de Padebur Hugone de Heliden Roberto filio] Elye Michaele filio eius Michaele Gofayre Willelmo [de Esses et aliis]