Charter Document - 03590559

Charter Document - 03590559


Charter Number: 03590559
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Gunnilda filia Willelmi frankelani quondam de Thorneberge dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam duas acras terre et dimidiam rodam cum omnibus pertinenciis et cum omnibus que michi uel heredibus meis de tenemento quod fuit Willelmi patris mei in villa de Thorneberge aliquo modo uel aliquo iure uel aliquo casu contingente accidere possint Tenend et habend dictas duas acras terre et dimidiam rodam cum omnibus pertinenciis et cum omnibus que michi uel heredibus meis de tenemento Willelmi patris mei sicut predictum est accidere poterunt libere et quiete pacifice et integre inperpetuum absque ulla reclamacione mei uel heredum meorum Reddendo inde annuatim domino feodi quantum ad dictam terram pertinet et forinsecum seruicium Ego uero dicta Gunnilda et heredes mei predictam terram cum omnibus pertinenciis michi uel heredibus accidentibus sicut predictum est contra omnes gentes warantizabimus Et vt hec mea donacio concessio et confirmacio rata et stabilis inperpetuum permaneat presentem cartam sigillo meo dictis monachis confirmaui Hiis testibus Reginaldo de Fraxino Willelmo de Heliden Hugone fratre suo Ricardo Tripaci Iohanne de Paddeburi Roberti le Deueneys et multis aliis

Source (click image below to view full size)