Charter Document - 03590556

Charter Document - 03590556


Charter Number: 03590556
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1248
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Hamonis dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto de Westmonasterio pro homagio et seruicio suo quinque solidatas redditus cum pertinenciis in villa de Thornberge de terra que fuit aliquando Willelmi le fraunkeleyn cum escaetis wardis releuiis et omnibus aliis que michi aliquo tempore vel heredibus meis de predicto tenemento contingebant Habendas et tenendas dicto Roberto et heredibus vel assignatis suis de me et heredibus meis libere quiete in perpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum denarium ad festum beati Nicholai pro omni seruicio exactione sectis curie et rebus cunctis Ego vero dictus Willelmus et heredes mei predictas solidatas redditus predicto Roberto et heredibus vel assignatis suis cum releuiis wardis et escaetis et omnibus aliis pertinenciis contra omnes gentes warantizabimus aquietabimus et defendemus Vt autem hec mea donacio firmitatis robur optineat huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone de Chastilun Ricardo filio Ricardi Stephano de Haya militibus Ricardo filio Iohannis Gileberto de Thornton Andrea Croc Reginaldo de la Freyne et multis aliis

Source (click image below to view full size)