Charter Document - 03590554

Charter Document - 03590554


Charter Number: 03590554
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Hamonis dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto de Thorneberge clerico pro homagio suo et seruicio et pro tresdecim marcis argenti quas michi dedit in gersumam videlicet illam virgatam terre cum omnibus pertinencijs suis in Thorneberge quam Willelmus Durand tenuit in vilnagio simul cum eodem Willelmo villano meo cum tota sequela sua et omnibus catallis suis Tenendam et habendam de me et de heredibus meis predicto Roberto et heredibus suis uel eius assignatis excepta religione libere quiete pacifice et integre in perpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum denarium ad festum sancti Nicholai pro omni seruicio exaccione et rebus cunctis saluo forinseco seruicio domini regis Hanc autem predictam terram cum omnibus pertinencijs suis cum predicto Willelmo villano meo cum omni sequela sua et catallis suis ego predictus Willelmus et heredes mei predicto Roberto et heredibus suis uel eius assignatis contra omnes gentes in perpetuum warantizabimus Vt autem hec mea donacio firmitatis robur obtineat presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hijs testibus Willelmo Basset Waltero de Mortun Henrico de Ayrel Reginaldo de Fraxino Henrico Blancfrunt Alano filio Roberti Hamone Hasteng Iohanne Hasteng Willelmo de Helyden Iohanne de Waltham Ricardo Tripacy Geruasio de Thorneberge Et multis alijs

Source (click image below to view full size)