Charter Document - 03590553
Charter Number: | 03590553 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1254 - 1276 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [Christi fidelibus ad quos] presentes littere peruenerint dominus Iohannes filius Alani de Wolurinton miles eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas vestra [me remisisse] et omnino quietum clamasse Willelmo de Fraxino de Thorneberge homagium suum quod michi fecit pro omnibus terris [et tenementis] que ipse et antecessores sui de me tenuerunt et antecessoribus meis in dicta villa de Thorneberge et extra vna cum sectis omnimodis curiarum mearum wardis releuiis eschaetis et omnibus aliis michi et heredibus meis aliquo modo nomine dicti tenementi seu persone pertinentibus siue accidentibus Ita tamen quod dictus Willelmus dictum homagium suum cum premissis omnibus priori de Luffeld et eius successoribus faciat in perpetuum In cuius rei testimonium presentes litteras dicto Willelmo feci patentes signo sigilli mei signatas