Charter Document - 03590546
Charter Number: | 03590546 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filijs Hamo filius Meinfelini salutem Nouerit uniuersitas uestra me dedisse et inperpetuam elemosinam assensu Hamonis filij mei et heredis concessisse decimam totius panis domus mee ubicumque in terra mea fuero de proprio lucro meo monasterio de Luffeld Preterea quia prior et fratres monasterij de Luffeld iuri quod se in cella mea de Bradewella et in ecclesijs de terra mea habere asserebant remiserunt ecclesiam de Torneberga liberam et quietam inperpetuum eis concedo et hac carta mea confirmo Hijs testibus Alano filio Meinfelini Bartholomeo de Luct Roggero Uis de Lu Michaele clerico de Stoch Radulfo de Bealchamp Willelmo del Frein Henrico de Seluest Philippo sacerdote de Lillingest Ada et Absal fratre eius de Lillingest Richardo clerico de Doddeford Rodberto pistore