Charter Document - 03590545
| Charter Number: | 03590545 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1350 - 1400 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod in Shaldeston sunt xxj virgate terre in manibus domini et tenentur de tenura voluntatis domini Et soluit qualibet virgata per annum domino regi xj denarios obolum quarterum Et J Walcote pro iij virgatis Iohannis Perkyns pro j virgata et j quartana Iohannes Myn pro j virgata Walterus Goddes x denarios videlicet ad Hokday iiij denarios obolum et ad festum sancti Martini v denarios obolum Et prior de Luffelde soluit pro vij virgatis per annum sicut alij tenentes et sic soluit pro virgata vocata Aldeswelle et nullus alius
