Charter Document - 03590541

Charter Document - 03590541


Charter Number: 03590541
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1260 - 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentem cartam inspecturis uel audituris Willelmus Bayuel dominus de Saldeston salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me dedisse concessisse remisisse et quietum clamasse domino Rogero tunc rectori ecclesie de Saldeston Radulfum filium Symonis prepositi de Saldeston ad ipsum manumittendum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis ab omni exaccione seruitutis pro me et heredibus meis meis et assignatis in perpetuum Ita quod ego nec heredes mei nec mei assignati aliquid iuris uel clamii in dicti Radulfi uel sue sequele natiuitate uel eorum catallis aliquid de cetero uendicare poterimus volo eciam quod predictus Radulfus atque tota sequela sua cum omnibus catallis suis tam libere et tam quiete pro me et heredibus meis et meis assignatis de cetero remaneant sicut aliquis alius liberius et melius ab omni huiusmodi dicta seruitute quiescere uideatur et bona sua mobilia et immobilia ducant et reducant libere et quiete et ubi sibi melius placuerit uiuant de cetero et inhabitent Pro hac autem donacione remissione et quietum clamacione ad dictum Radulfum manumittendum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis dedit mihi predictus dominus Rogerus vnam marcam argenti premanibus In cuius rei testimonium presentem cartam sigillo meo roboraui Hiis testibus Waltero le frankeyn de Saldeston Iohanne Austin de eadem Adam filio Simonis de eadem Iordano de Seint Lic de Westbury Hugone de Euersawe carpentario et aliis

Source (click image below to view full size)