Charter Document - 03590535
Charter Number: | 03590535 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Remission |
Date: | 1346 |
Date type: | Internal, Feast, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes Horne de Dauentre capellanus salutem in domino sempiternam Vniuersitati vestre notum facio per presentes me dictum Iohannem perdonasse et remisisse religiosis viris priori et conuentui de Luffelde annuam pensionem quadraginta solidorum argenti quam michi soluere tenebantur sub certa forma et certis terminis ad totam vitam meam per factum suum sigillo eorum communi consingnato quod quidem scriptum cassum vacuum et nullius effectus haberi volo ad cuiuscumque manus deuenerit infuturum omnemque accionem quam habui vel habere potui ad dictam pencionem quadraginta solidorum vel ad aliquam porcionem eiusdem remitto eisdem religiosis pure sponte et absolute et eosdem religiosos et successores suos de dicta pensione et omni porcione eiusdem quietos esse volo imperpetuum In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus apposui Et quia sigillum meum minus notum est sigillum decanatus de Bokingham apponi procuraui Dat apud Luffelde die veneris proxima post festum annunciacionis beate Marie virginis anno domini millesimo CCC quadragesimo sexto