Charter Document - 03590523
Charter Number: | 03590523 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1270 - 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam Carpentarius filius Roberti pistoris de Schaldiston dedi concessi et omnino quietum clamaui pro me et heredibus meis ecclesie beate Marie de Luffeld et monachiis ibidem deo seruientibus duas acras terre et dimidiam in campis de Schaldiston cum pertinenciis scilicet illas quas a dictis monachis in feodo tenui quarum vna acra iacet super Runhull inter terram dictorum monachorum et terram domini de Schaldiston et dimidia acra iacet appud Blindewel inter terram Roberti filii Henrici et terram Simonis fratris eius et vna acra iacet super Hangyndeslond in campo occidentali inter terram Simonis prepossiti et terram Ricardi le Plydor Tenend et [habend cum] omnibus suis pertinenciis dictis monachiis et eorum successoribus libere quiete bene et in pace imperpetuum [in liberam et pu]ram et perpetuam elimosinam adeo libere et quiete et pure sicut aliqua elemosina poterit dari consedi uel teneri Vt autem hec mea donacio consessio et quieta clamancia perpetuum robur firmitatis optineant presenti scripto inpresionem sigilli mei appossui in testimonium Hiis testibus Iordano de sancto Lycio de Westbury Iordano Bastard de eadem Waltero franckelano Willelmo Caperoun Iohanne filio Augustini et aliis