Charter Document - 03590522
Charter Number: | 03590522 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1270 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus filius Symonis prepositi de Scaldeston dedi concessi et hac presenti carta mea quietum clamaui pro me et heredibus meis inperpetuum deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus totum ius et clamium quod habeo uel habui uel habere potero nomine hereditar in duabus acris terre et libertatibus que ad dictam terram nomine meo poterint euenire scilicet vna acra terre iacet super le Blindewelle iuxta terram Alicie que fuit quondam uxor Iohannis Atebroc et alia acra terre de la le Wowelond iuxta terram Alicie que fuit quondam uxor Iohannis Atebroc Tenend et habend dictis priori et monachis et eorum successoribus libere quiete hereditarie ab omni exactione et consuetudine cum omnibus pertinentiis in puram et perpetuam elemosinam Et ego uero predictus Radulfus et heredes mei predictis priori et monachis predictam terram sicut predictum est warantizabimus acquietabimus inperpetuum Pro hac autem donatione et quieta clamacione tradiderunt michi predicti prior et monachi quatuor acras terre ad terminum uite mee In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne Austin de Scaldeston Willelmo fabro Willelmo Caperon Rogero de Stratford Iordano Bastard de Westbur Thoma Rikeward Roberto Hardel et multis aliis